O gloriosa Domina - solo testo

Vota questo articolo
(0 Voti)
Martedì, 29 Aprile 2014 07:49 Scritto da 

O gloriosa Domina,

excelsa super sídera,

qui te creavit próvide

lactasti sacro ubere.

 

Quod Eva tristis abstulit

tu reddis almo germine:

intrent ut astra flebiles,

caeli fenestra facta es.

 

Tu Regis alti ianua

et porta lucis fulgida:

vitam datam per Virginem,

gentes redemptae plaudite.

 

Gloria tibi sit, Domine,

Qui natus es de Virgine,

cum Patre et Sancto Spiritu

in sempiterna saecula.

Amen.

Letto 5713 volte
Pubblicato in Categoria di servizio