Te Deum

Inno cristiano di ringraziamento si canta tipicamente in occasione dell’anniversario dell’elezione del Sommo Pontefice, il 31 dicembre di ogni anno e in altre particolari occasioni solenni di ringraziamento.

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur. 

Te aetérnum Patrem, * omnis terra venerátur. 

Tibi omnes ángeli, * tibi caeli et univérsae potestátes: 

tibi chérubim et séraphim *

incessábili voce proclámant: 

Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *

Dóminus Deus Sábaoth. 

Pleni sunt caeli et terra * maiestátis glóriae tuae. 

Te gloriósus * Apostolórum chorus 

te prophetárum * laudábilis númerus, 

te mártyrum candidátus * laudat exércitus. 

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia, 

Patrem * imménsae maiestátis; 

venerándum tuum verum * et únicum Fílium; 

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum. 

Tu Rex glóriae, * Christe. 

Tu Patris * sempitérnus es Fílius. 

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *

non horruísti Vírginis úterum. 

Tu, devícto mortis acúleo *

apuerísti credéntibus regna caelórum. 

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris. 

Iudex créderis * esse ventúrus. 

Te ergo quáesumus, tuis fámulis súbveni, *

quos pretióso sánguine redemísti. 

Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári. 

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *

et bénedic ereditáti tuae. 

Et rege eos, * et extólle illos usque in aetérnum. 

Per síngulos dies * benedícimus te; 

et laudámus nomen tuum in sáeculum, *

et in sáeculum sáeculi. 

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre. 

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri. 

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *

quemádmodum sperávimus in te. 

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in aetérnum.

 

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.

R. Laudemus et superexaltemus eum in sáecula.

V. Benedictus, es Domine, in firmamento caeli.

R. Et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in sáecula.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

V. Oremus. Deus, cujus misericordiae non est numerus et bonitatis infinitus est thesaurus, piissimae maiestati tuae pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorantes; ut qui petentibus postulata concedis, eosdem non deserens, et ad praemia futuras disponas. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Letto 7330 volte
Pubblicato in Preghiere varie